Arhivă | 30 octombrie 2014

Prima elogie dedicată unei biblioteci românești!

Iacob_Heraclide_2pȚara Moldovei a avut parte de diferiți Domnitori. Unul din ei rămîne a fi o figură cotroversată și pînă astăzi. E vorba de Despot Vodă, cunoscut și ca Eraclide Iacob (n.1511 – m. 1563). Se trăgea din greci, a făcut studii în cele mai renumite orașe universitare a lumii și a domnit în 1561-1563 în Țara Moldovei. Venind la domnie a înființat o școală la Cotnari pentru copiii boierilor, sperînd foarte mult să-i aibă ca profesori pe renumiții savanți europeni G. Peucerus (1526-1602) și G. J. Rhaeticus (1514-1574) elevul și descipolul lui Copernic, însă n-a fost să fie. Datorită religiei sale și a ideilor reformatoare, Despot Vodă n-a fost primit bine de popor și nici îndrăgit de boieri, însă ideile sale inovatoare au fost primite bine de directorul școlii de la Cotnari, Johann Sommer (1542-1574) deoarece era adeptul acelor teze umaniste aduse din Europa de domnitor. După sfîrșitul tragic a lui Despot Vodă de la Suceava, Sommer i-a dedicat o lucrare din 15 elogii întitulată ”Vita Iacobi despote Moldovarum”.  Cea de-a 10 elogie este dedicată școlii și bibliotecii de la curtea lui Despot Vodă.

ELEGIA DECIMA AD PRINCIPEM DESPOTAM DE BIBLIOTHECA ET SCHOLA INSTITUTA
Hoc erat eximiis quod posses addere coeptis,
unde magis claro notus bonore fores,
omnigenos complexa libros, doctissime Princeps
si tibi structa recens bibliotheca foret;
exciperent profugas si splendida tecta Camoenas,
jactaretque novum Phoebus Apollo decus.
Jam pia relligio sensim caput exerit altum, –
hacque superstitio pulsa recedit humo.
Hoc tibi Lusinius, sacrorum maximus ille
arbiter, ingenii praestitit arte sui.
Tu modo, quod tandem superest interritus urge,
ne propter sumptus irrita coepta cadant.
Maxima laudati pars est superata laboris,
et tibi jam varios servat Apollo libros,
et facili largo reliquum confeceris aere,
cui dives magnas aula ministrat opes.
Hinc tibi pierio fulgens consurget honore
gloria, quae summos ornat amica viros:
Lonqaque victurum mittens in saecula nomen
vivida te semper, Despota, fama canet.
Dives erat pharia regnans Ptolomaeus in urbe
et populis multis jura superba dabat;
quis tamen hunc nosset, si non phoebea supellex
assereret domini nomina vera sui?
Pergameas inter gazas aeterna manebit
ostentans titulos bibliotheca suos;
hinc tulit illustrem romanus Pollio laudem;
condidit is sacram primus in urbe domum,
quae spoliis belii dives monumenta sophorum
non sineret foedo pressa perire situ.
Inclyta Lucullum celebrans victoria, jussit
fronde coronatas saepe fovere comas;
non tamen e bello tam nobilis exitit ullo,
nec sic ornarunt martia facta virum,
quam populis illam laudarunt omnibus artes,
plenaque congestis hospita villa libris.
Aeternam servare volens Octavia famam,
cum sua Marcello fata tulere necem,
condidit illius regalia nomine tecta,
hospitiumque tibi, docta Thalia, dedit;
funeris expertes nato sacravit honores,
qui superent moles, Nile superbe, tuas;
nec decus ausonia deprendit majus in urbe
quam si Marcello Musa benigna foret.
Aspice Corvino prognatum sanguine regem,
qui tibi vicinam, Despota, rexit humum;
quanta viro pietas fuerit, quam sedula cura
ut pia scriptores volveret aula bonos;
quam voluit laudem juvenilibus abstulit annis,
pene puer doctis suspiciendus erat.
Quicquid habet Latium piscis memorabile chartis
emerat, et felix Graecia quicquid habet.
Di tibi dent turpem, praedo Solimanne, senectam!
Nobile cur turbas, impie Turca, decus?
Nonne satis fuerat viduatas civibus urbes
Hungariae domini funera flere sui;
ni quoque barbaricis manibus lacerata jaceret
ante tuos misere bibliotheca pedes?
Sparserit at quamvis dissecta volumina miles,
Non tamen in famam sumere jura potest.
Vivet et aeterna Matthias laude fruetur,
at premet obscuros barbara turba rogos,
His insiste viis, Princeps; hoc itur ad astra
tramite, venturae caetera mortis erunt.
Interea pueris operam praestare fidelem,
perque humiles una me decet ire vias;
dum latiae tandem jaciant fundamina lunguae,
ausonioque sciant certius ore loqui.
Concipe spes animo dignas; non fallet Apollo
perfidus impensae munera tanta tuae.
Sed tibi, quam nutris non magnis sumptibus, olim
eximium nomen docta juventa feret

Reclame